- TERRA Sancta
- TERRA Sanctala terre Sainte, regio est Asiae, quae alias Palaestina et Iudaea dicta fuit; estque pars Syriae late sumptae: et subest nunc dominio Turcarum. Terminatur ab Occidente mari Mediterraneô seu Syriacô, a Septentrione Syriâ propriâ, et ab Oriente et Meridie Arabiâ. Nunc eius partes sunt sex, nempe pars regni Arabum trans Iordanem fluvium, Principatus Sidonis, la Principaute de l'Emir de Saide, Principatus Caesareae, Principaute de l'Emir de Casair, Praefectura Neapolis, le Sangiacat de Naplouse, Praefectura Hierosolymitana, le Sangiacat de Hierusalem, et Praefectura Gazae, alias Principatus, le Sangiacat de Gaze. Eius praecipua urbs est Hierosolyma, Couts Xerif Turcis. Vide Palaestina. Addo hîc, quod universa haec, quae et Terra Israelis, olim sancta erat, quam proin velut Mundi corculum, eiusque delitias etiamnum Iudaei habent: reliquum Mundum, tamquam impurum et profanum, tantum non abominati, cunctosque mortales per opprobrium Gojim, quasi alterius et vix himani generis forcent, ac Mundum, Lucae c. 12. v. 30. item τοὺςἔξω, Marci c. 4. v. 11. vocantes. Et quidem triplicem eius consecrationem commemorant, universam gentis suae Politiam, Iudicia et Leges cum politicas, tum sacras, ab ea pendere, dicentes: Ita, ut ne promotionem quidem Scholasticam manuumque impositionem, extra illam rite peragere sese posse putent. Quae, quamquam superstitione non careant, tamen cum Terra illa caelestis hereditatis pignus ac arrhabo fuerit, non leviter illam olim adamare et vitam longam ac pacem in ea exoptare tenebantur. Nunc autem typô istô impletô, ac universâ Terra per sanguinem Christi lustratâ, frustra tum ii sunt, tum ex Christianis quidam, qui Terram hanc religio sis peregrinationibus frequentant: Domini Terra et plenitudo eius, Ps. 24. v. 1. Vide Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Parte 1. l. 4. c. 16. Plura vero de Terra Israelis ab Io. Selden. de Iure Nat. iuxta Discipl. vitt. Ebraeor. l. 6. c. 16. Addo hîc saltem, quod B. Augustinus terram sanctam, de Hierosolymis allatam, contra vexationes Spirituum malignorum et contra morbos valuisse scribit, qua de re vide iudicium Is. Casauboni ad Annales Eccl. Baronii Exercit. XVI. num. 104.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.